[112] EPISTOLA XII. Excellenti & Magnifico Domino D. PHILIBERTO BRUXELLAE, Regiae Majestatis a secretis Consiliario in summo Senatu Bruxellis. S.P. Exellentissime D. mirareris fortasse literas tibi a Becano adferri homine in hoc genere molestiae negotiique amicis exhibendi quod ociosis salutationum lectionibus quotidianarum capi solet minime ambitioso: nisi statim inspecto nomine meo causam scribendi intelligeres tametsi nihil amplius adderetur. CHRISTOPHORUS PLANTINUS importune urgendo & datis etiam duobus sumptu suo scribis adjuvando coegit ut ea quae de Antiquitatibus Antverpiae & Atunticorum, qui primi urbis conditores fuerant, in adversariis habebam, studiosis omnibus communicarem. Cui hoc lubentius consensi quod Magistratus Antverpianus, dum nihil videret in lucem edi, me nihil eorum quae mandaverat vel affectum vel perfectum habere arbitraretur atque ea causa aperte mihi quod permiserat honorarium negaret. Accessit eodem sinistra quaedam sycophantarum calumnia, quam licet apud tres pastores Antverpiae praecipuos idoneis & gravissimis testibus impudentis & nefariae falsitatis convicerim, nihil tamen putavi clarius apud omnes demonstraturum, qualis essem, quamque religionem tenerem, quam haec ipsa, de quibus ago, adversaria; sive istas quas in manibus habere te intelligo, ex tempore a me effusas potius, quam scriptas commentationes. Quamobrem, cum CHRISTOPHORI & mea intersit, ut quam fieri poterit citissime, lucem videant, oro atque obscero, ut hac in re favorem tuum, quem semper in me propensum existimavi calere proinde atque nostras preces & properandi studium servet, sentiamus. Verum quia CHRISTOPHORUS retulit nihil esse quod Senatum ilium amplissimum moverit ad onus legendi haec nostra scripta, quam quod vereantur vix posse Antverpiensem historiam scribi citra offensionem, certiorem te reddo prorsus me nihil de imperii cum regia majestate controversia attigisse atque adeo ne historiam quidem scripsisse, sed antiquitates duntaxat ad Diodori & Dionisii Halicarnassaei imitationem, qui dum Romanorum res gestas describere proponerent prius antiquitates a prima origine inquisiverunt: Et ne passim per totum volumen summo taedio & incerto itinere sit vagandum dicam breviter capita summa rerum, quas singulis libris tractavi. Primo itaque Antverpiam Atuanicum esse doceo a Cimbris Teutonisque ante mille si sexcentos annos conditum, adjunctis omnibus iis quae eodem tendunt, vel ad confirmandum vel ad illustrandum, addita etiam in fine antiquis urbis fanis. Secundo rejicio eorum stolidam vel opinionem vel fabulam qui Hantwerpiam a manuum projectione dictam volunt & Brabantiam a Brabone, quod melius ut faciam doceo unde Brabantia vocetur ac deinde Marchionatus antiquissimam originem ostendo quam tantum abest, ut imperio Germanico alligem, ut doceam etiam tempore Gallieni imperatoris Marcae nomen in hac regione celebratum fuisse. Hinc ad fabulosum gigantem hujus urbis transeo, ac ne odiosa esset scriptio ex hypothesi ad thesin argumento deducto in universum contra receptam vulgo de Gigantibus opinionem ago; in quo dum cubito omnia fere mensurantur corpora, de ejus magnitudine contra illos disputo, qui eum in sacris literis incertum fecerunt, adeo ut in areas dimensione unum cubitum sex valere dicant, atque ita necessitate quadam rapior ad arcam accuratius & verius tum delineandam, tum metiendam tum etiam ad verba Hebraica accommodandam, quam quisquam hactenus fecerit; quibus post adiiciuntur, quae falso de priscorum hominum proceritate creduntur. Tertio libro rursus contra aliam opinionem pugno, qua plerique omnes viri docti usque ad IULIUM SCALIGERUM etiam crediderunt hanc totam regionem ex illuvie Mosae, Scaldis & Rheni accrevisse, non aliter atque omnes de Aegypto uno consensu scribunt. Doceo igitur contra omnes nec hanc regionem nec Aegyptum a fluminibus invectam, & quia Aristoteles & caeteri ex Homero, ut ita sentirent, videntur hausisse, monstro ab iis poetae versus perperam esse intellectos qui de flumine exundante non de mari perpetuo egit, commonstro ab eo causam inundationis Nili fuisse perspectam addito neminem hactenus incrementi causas vere tradidisse. Quarto lib. Cimmeriorum antiquitatem aggredior & quo id citra molestias faciam eorum, qui gravibus, ut videri volunt, auctoribus nixi contra atque ego sentiunt; prius novem libellos antiquarios falsis titulis se venditare doceo demonstratione irrefragabili, inter quos sunt praecipui Berosus, Manethon, Metasthenes, Archilochus, Myrsilus, Cato cum aliis inferioris notae, Fabio Pectore, Sempronio & Xenophonte de aequivocis in quos omnes Annius scripsit commentaria ejusdem fidei. Hinc Cimbros & Cimmerios alio nomine a Comero sive Cimmero & hunc a Iapeto Noachi filio deduco, docens una unum solum non multa diluvia fuisse, quibus ut lucem adderem, adieci quibus nominibus Noe apud Poetas sit vocatus & qui ejus filii Iapet & Cam explicatis plurimis, quae hactenus perperam tradita sunt a Macrobio, Ovidio & caeteris de Saturno, Iano, Chamese & festis & templis & ritibus Romanorum ubi plurima mysteria aperiuntur, quae confirmant aperte ea omnia quae Mosis historia continentur de diluvio, adjectis manifestis etiam symbolis, quibus Christus venturus docetur etiam ipso tempore consignato, quae hactenus omnia vel a nemine sunt attacta vel perperam intellecta ab iis, qui ea tetigerunt. Addo deinde concordiam novam inter eos, qui de aetate mundi scripserunt a nemine etiam quod legerim, audiverimve cogitatam ostendens inter Aegyptios, Chaldeos & Hebraeos vix esse discrimen triginta annorum ac postrema libri clausula maximum Funci & Iosephi errorem prodo de aetate Semi, Iapeti & Cami. His positis initiis temporis notatione, qua Gomer vixit, explicatisque illius aevi monumentis ad quintum librum accedo, quo haec continentur, ubi Gomer primum habitarit; quod ut sciatur necesse fuit intelligere ubi arca quieverit, qua in re ab omnibus hactenus erratum. Hoc igitur demonstro Mosis auctoritate a Iosepho & eum secutis vel non bene animadversa vel male intellecta vel saltem male applicata. Addo unde area venerit, ubi fuerit facta & unde Noe ad locum, quo fabricata est commigrarit & quam longe a Paradiso. Ubi fuerit paradisus, quod docetur tum per alia tum per arborem scientiae boni & mali hactenus a nemine vel cognitam vel demonstratam, additis mysteriis & symbolis plane divinis & a nemine unquam animadversis, quibus tota historia de pomo Adae intelligetur. Hinc ejecti homines quo migrarint addo, dum Noachum ad locum fabricae deduco ac deinde ad locum in quo quievit a diluvio, monstrato quo loco invenerit vinum, explicatis etiam fabulis aliquot Poetarum de Noacho scriptis & non intellectis. Addo etiam quomodo illa prima aetas vocata, & quo sermone usa, atque ad eum sermonem voces primorum hominum interpretor, quas quidem reliquas habemus in bibliis, quae hoc sunt mirabiles quod & in prima lingua suas rationes habeant optimas artificiosissimasque & praeterea in Hebraica etiam lingua sua contineant mysteria & vaticinia, sic Deo in confusione disponente. Et haec quidem hactenus, caetera reliquis libris omnia similiter nova futura nec aliunde emendicata, quibus & poetis & historiographis & geographis plurimum adferetur lucis & adjumenti. Atque ita per analysin exorsus ac deinde rursus per synthesin finiens ab Antverpia ad primos Antwerpiensium auctores & eorum primos patres adscendo, ac hinc perposteros paulatim rursus ad eandem Antverpiam redeo Cimmerios per omnia loca, quae ante habitarunt, quam huc venirent, deducendo. Haec obiter sunt librorum argumenta, quibus perspicum sit, nihil haec facere ad reip. statum vel controversias regnorum. Oro igitur ne haec excusatio aut potius justa legendi, uti visa est, de libri titulo, causa diutius me & CHRISTOPHORUM demoretur. Ubi libri excusi fuerint curabimus, ut per ocium minore molestia cognoscere possis, quae tradamus, si modo tantulum temporis a seriis poterit decidi. Vale patrone mi in primis colende, & qualem te semper erga me habui, talem velim hac in re experiri. Uxori non possum quin de veteri familiaritate salutem adscribam. Iterum vale duodecimo Decembr. Antverp. Tuus IOANNES GOROPIUS BECANUS. |